- SCYTHIA
- SCYTHIAprovincia Asiae gemina; Citerior, quae intra Imaum montem, Ptolem. dicitur, inter Sarmatiam Asiae ad Occasum et Scythiam alteram ad Ortum, ac inter mare Caspium ad Meridiem et Oceanum Borealem, seu Scythicum ad Arctos, in plures regiones divisa, quae omnes sub uno Tartariae nomine comprehendumtur. Altera ulterior, seu extra Imaum montem in Ortum vergens,et ipsa in plures divisa regiones, quarum quae ad Ortum extenditur, Sericae contermina Cathay nominatur; quae ad Occasum Regno di Cambalu dicitur, et Mongul. Equis Scythia maxime abundat, quorum carnibus populi vescuntur. Asinis vero propter loci frigiditatem, (uti et a fulminum casu ob eam causam immunis est) caret, Pliniô teste, l. 2. c. 50. Scythia quoque Europaea pars est Sarmatiae, ab ostiis Tanais ad ostia Istria Maeotidi et mari Euxino exposita. Dionysius:Σύρεται εἰς Σκυθίηον τε καὶ εἰς Μαιώτιδα λίμνην.Virg. l. 1. Georg. v. 236.Mundus ut ad Scythiam, Riphaeasque arduus arcesConsurgit, premitur Libyae devexus ad Austros.Baudrando Scythiae, regio perampla Asiae Borealis. Duplex fuit, nempe intra, et extra Imaum. Scythi intra Imaum montem, magis ad Occasum extensa, erat inter Hyperboreos Scythas ad Boream Scythiam extra Imaum montem ad Ortum, Persarum Imperium ad Meridiem, et Sarmatiam Asiaticam ad Occasum. Eius praecipui populi fuêre Alani Scythae, Iaxartae, Orgasi, et Sacae, ubi nunc Tartaria deserta, Chazalgitae, Chaulachitae seu Cara Cataya, et Kalmuchi, seu Olgaria regio in Tartaria magna, teste Sansone. Scythia extra Imaum montem, magis ad Ortum protendebatur inter Hyperboreos Scythas ad Septentrionem, sericam regionem ad Ortum, Scythiam intra Imtaum ad Occasum, et Indiam ad Meridiem; eius partes alicuius nominis fuêre Achassa regio, Auzacitis regio, Casia regio, et Abii Scythae, ubi etiam Issedon Scythica urbs. Nunc autem sunt in his partibus Thibetum regnum, Sisian regio, et pars maxima Kaimachitarum seu Tarteriae magnae. Sed de his pauca admodum dici possunt, cum taro hucusque pervenerient Europaei. Scythiae pars septentrionalis est tertia eius pars secundum aluquos, ubi alias fuêre Hyperborei Scythae, versus Oceanum Scythicum extensi, ubi nunc sunt regiones Bargu, Ieka Moal, su Moal, et Tartar, in Tartaria Boreali.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.